Glose
Pulchra es, amica mea.Hactenus vox Ecclesiae Dominum suum laudantis et quaerentis: qui quoniam a suis amatoribus non longe est, sequitur quid quaesitus respondeat: et declarat se illis loquentibus adfuisse, et quid loquerentur audisse; devotionemque erga se remunerat digna illorum laudatione.Terribilis, ut castrorum acies ordinata.Quia per unitatem charitatis compacta, nullum locum aperit per malum discordiae hostibus, id est, haereticis vel immundis spiritibus. Castra Romanorum terribilia erant, quia totum mundum premebant: sed non erant suavia, quia veram pacem non habebant. In Ecclesia nec terror suavitatem, nec suavitas terrorem aufert: quae in terra coelestem vitam agit, et barbaros diversarum nationum animos ad suum ritum trahere satagit. Quae tamen quia necdum faciem dilecti, quam maxime quaerit, cernere meretur: hic subsequenter audit: